AAS 31 (1939), p. 294

Nos vero, praehabito venerabilis Fratris Marii Zanin, Archiepiscopi
Titularis Traianopolitani in Rhodope et Delegati Apostolici in Sinis,
favorabili voto, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium,
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
iisdem precibus, re mature perpensa, annuendum censuimus. Suprema
igitur auctoritate Nostra ex Apostolici de Sienhsien Vicariatus
territorio civiles subpraefecturas de Kihsien, llengslmi, Tsaokiang,
Wujiy Sinlio, ~Ñankung, Fou'cheng, Kucheng, Wukiao, Kinghsien, Tungkwang,
Ningtsing separamus atque territorium, hasce civiles subpraefecturas
complectens, in novam erigimus et constituimus Praefecturam
Apostolicam, quam a principe eiusdem nominis siibpraefecturae urbe,
de Kinglisien nuncupari volumus ac decernimus. Novam hanc Praefecturam
Apostolicam de Kinghsien, iisdem terminatam finibus, quibus praefatae
subpraefecturae civiles, sollertibus concredimus curis Societatis
Iesu sodalium Missionariorum, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae
beneplacitum. Praefecturae illi insuper eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceterae per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceteri Praefecti Apostolici adstringuntur.
Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse
volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero hoc, ausu temerario, attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die quinta et vicesima mensis Aprilis, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R,. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LXI, n. 12 - AL Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.