AAS 31 (1939), p. 295

DE SEUL
(SUNSENENSIS)

VICARIATUS APOSTOLICI DE SEUL IN COREA TERRITORIUM BIPARTITUR ET NOVA
EXINDE PRAEFECTURA APOSTOLICA SUNSENENSIS ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad fidei propagationem aptius consulendum maxime quidem iuvat
perampla quandoque ecclesiasticae cuiusvis circumscriptionis territoria
in partes dividere atque novas exinde Missiones constituere, aliis Evangelii
praeconibus committendas. Quae quidem Nos prae oculis habentes,
de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, Iubenti animo
enixis venerabilis Fratris Adriani Ioseph Larribeau, Episcopi titularis
Dusensis et Vicarii Apostolici de Seul, precibus annuendum censuimus,
quibus ab Apostolica Sede petiit, ut ex amplissimo sui Vicariatus territorio
civilis provincia dè Kogendo, coreanico sermone de Kang-uen-to,
distraheretur et, in novam ecclesiasticam circumscriptionem erecta, alteri
Missionariorum Societati concederetur. Praehabito itaque venerarbilis
Fratris Pauli Marella, Archiepiscopi titularis Docleensis et in Iaponia
Delegati Apostolici, favorabili voto, consentientibus quoque dilectis
filiis tum Moderatore Generali Societatis Parisiensis Missionum
ad Exteras Gentes, cuius sodalium Missionariorum curis Apostolicus
quem supra memoravimus Vicariatus de Seul concreditus est, tum Moderatore
Generali Societatis S. Columbani pro Missionibus apud Sinenses,
cui novae illius Missionis cura committi proponebatur, Nos, suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, suprema auctoritate Nostra a Vicariatus Apostolici
de Seul territorio praefatam provinciam civilem de Kogendo seiungimus
ac separamus, atque in Praefecturam Apostolicam, ex Shunsen
urbe Provinciae principe Sunsenensem nuncupandam, erigimus et constituimus;
eamque praefatae Societati S. Columbani pro Missionibus apud
Sinenses, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus.
Praefecturae illi insuper eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.