AAS 31 (1939), p. 296

per orbem. Praefecturae earumque Praesules iure communi fruuntur et
gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri Praefecti Apostolici adstringuntur. Quae omnia, ut supra
disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptiS; etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si
ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero hoc, ausu
temerario, attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigèsimo nono, die quinta et vicesima mensis Aprilis, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco $B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXI, n. IS - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIS DEI FAMULUS, E CONGREGATIONE MISSIONIS SANCTI VINCENTII
A PAULO, IUSTINUS DE IACOBIS, EPISCOPUS NILOPOLITANUS, PRIMUS ABYSSINENSIUM
VICARIUS APOSTOLICUS, BEATUS RENUNTIATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Divinae benignitatis consilio ab
Apostolico aevo ád Nostra usque tempora factum est ut iugiter viri
suscitentur praeclari qui verbo et opere continentibus ad Ecclesiam
a Christo Redemptore Nostro conditam, idest ad unica salutis pascua
alios homines adducant; Evangelium omni creaturae, iuxta inexstinctum
mandatum, nunciahtes, regnum etiam Christi pacificum per Or-

bem dilatent; beneficiis ipsis rerum gestarum, virtutibus doctrinaque,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.