AAS 31 (1939), p. 601

nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus : non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis
etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis
vero id, ausu temerario, attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die tertia mensis Iunii, Pontificatus Nostri anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. R. E. 8. C. ConsistorialisaSecretis

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXI, n. //.9. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.