AAS 31 (1939), p. 602
TRIPOLITANIAE
(MISURATENSIS)
A VICARIATUS APOSTOLICI TRIPOLITANIAE TERRITORIO PARS SEIUNGITUR NOVAQUE
EXINDE PRAEFECTURA APOSTOLICA ERIGITUR SUB NOMINE «MISURATENSIS
», EAQUE CLERO SAECULARI COMMITTITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quo intra Libyae Occidentalis fines catholicae fidei latius proferendae
melius consuli possit, visum est novam ibidem Praefecturam Apostolicam
erigere. Quamobrem, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, re mature perpensa, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit vel eorum qui sua interesse praesumant, consensu, apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, a Vicariatu Apostolico Tripolitaniae,
Ordini Fratrum Minorum concredito, totam seiungimus territorii
partem quae civilem provinciam, cui nomen Misurata, complectitur,
eamque in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam,
quam ab eiusdem nominis civili provincia Misuratensem nuncupari volumus
ac decernimus atque cleri saecularis curis committimus. Huic igitur
Misuratensi Praefecturae eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae
per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi fruuntur et
gaudent, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et constituta,
rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et
sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, commissionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id, ausu temerario,