AAS 31 (1939), p. 7
palem constituent pecuniae reditus, quam Commissio pro restituenda
dioecesi donavit, nec non indultorum proventus, quae antiquam Cruciatae
Bullam substituunt, curiae episcopalis taxae et emolumenta atque
piorum fidelium oblationes. Denique usque dum de proprio Episcopo
restituta dioecesis a Nobis provideatur, Nos venerabilem Fratrem Ioannem
Evangelistam de Lima Vidal, Archiepiscopum titularem Oxyrynchitanum,
eiusdem dioecesis Administratorem Apostolicum suprema
Nostra auctoritate eligimus et constituimus, cum omnibus iuribus et
facultatibus, quae Episcopis residentialibus competunt, nec non officiis
et obligationibus, quibus Episcopi isti adstringuntur. Ad quae omnia,
uti supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem' Petrum Ciriaci, Nostrum Nuntium
in Lusitana Republica, delegamus eique facultates tribuimus necessarias
et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus
ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum transmittendi
authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam
ex certa scientia/ ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo
validas existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et
obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere; et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore
volumus et decernimus. Statuimus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si
ipsaemet exhibitae vel ostensae forent; non obstantibus, quatenus opus
sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque
Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum
Nostrorum, dispositionibus ceterisque quibuslibet, etiam
speciali mentione dignis. Nemini autem hanc paginam restitutionis,
erectionis, constitutionis, dismembrationis, concessionis, statuti, electionis,
derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpse-