AAS 31 (1939), p. 8

rit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die quarta et vicesima mensis Augusti, Pontificatus
Nostri anno septimo decimo. V

Fr. TH PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. R. E. . ,.... - ,; S. C. Consistorialis aSecretis

Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.
Ludövicus Kaas, Proton. Apost.
Loco © Plumbi '

Reg. in Oanc. Ap., Vol. LX, n. 26 - D. Francini.

LITTERAE APOSTOLICAE

• , • • I ••

BASILICAE MINORIS DIGNITATE AC TITULO AUGETUR CATHEDRALE TEMPLUM
DIOECESIS ALBAE REGALENSIS.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Albae Regalensis Episcopus refert
ad Nos hodiernum dioecesis suae templum cathedrale loco vetustioris
sacrae Aedis erectum fuisse, quae iam proxima exstiterat, quamque
Turci diruerant ac vastaverant. Fertur vero idem primum antiquiusque
templum exstruetum fuisse temporibus Sancti Stephani Hungariae Regis,
quem sollemnitatibus iubilaei clerus populusque Hungarici hoc anno
devote feliciterque celebrarunt. Recentior autem ecclesia, quae, uti diximus,
et cathedralis est Albae Regalensis dioecesis, tum amplitudine
sua tum artis operibus insignibus conspicua est, copiosa sacra supellectili
exornatur et apto ac sat frequenti ditatur clero, qui sacras functiones
sacro in loco peragit, bonumque christifidelium spirituale fovendum
sollerter curat. Haec animo repetentes, cum memoratus Episcopus
Albae Regalensis, dioecesis sibi commissae cleri populique fidelis vota
depromens, amplissimo quoque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis
Strigoniensium Archiepiscopi atque Hungariae Primatis commendationis
ofiîcio aucta, humillimis Nos iteraiisque supplicationibus deprecatus
sit ut templum cathedrale praedictum ad titulum dignitatemque Basilicae
minoris evehere dignemur, ad Sollemnium quae hoc anno celebrata

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.