AAS 32 (1940), p. 304

SACRA CONGREGATIO
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM

NORMAE
PRO EXSEQUENDIS LITTERIS APOSTOLICIS «QUA CURA» DIE8DEC. 1938 MOTU
PROPRIO DATIS.

Ut ad effectum deducantur quae per Litteras Apostolicas Qua cura
die 8 decembris 1938 Motu Proprio datas n. IV decreta sunt (A. A. S.,
vol. XXX, pp. 410 ss.), haec S. Congregatio quae sequuntur statuit.

CAPUT I
De tribunalis regionalis moderatore iudicibus et ministris
Art. 1. - Tribunal regionale subest auctoritati Archiepiscopi loci in
quo ipsum sedem habet, qui, proinde, idem regit et moderatur nomine
omnium Regionis Episcoporum, eidemque omnia iura et officia attribuuntur
quae Ordinariis locorum, ad normam sacrorum canonum et Instructionis
Sacrae huius Congregationis de disciplina Sacramentorum
diei 15 Augusti 1936 circa proprium tribunal competunt, nisi aliter infra
cautum sit vel subiecta materia aperte exigat.
Art. 2. - Iudices et ministri tribunalis regionalis constituentur in
Coetu Regionali Excmorum Ordinariorum Regionis, uti mandant memoratae
Litterae Apostolicae Motu Proprio datae, sub n. III.
Art. 3. - Curandum erit ut electi non modo morum integritate praestent,
et laurea vel saltem licentia in iure canonico sint praediti, sin
minus scientia et experientia iuridica vere polleant, sed tempus quoque
sufficiens impendere valeant muneribus sibi collatis rite obeundis.
Art. 4. - Nomina eorum qui electi sint ad munera officialis (necnon,
si extent, vice-officialis vel vice-officialium), iudicum, promotoris iustitiae,
defensoris vinculi (horumque, si adsint, substitutorum) cum Sacra
hac Congregatione quamprimum ab Excmo Praeside Coetus Regionalis
communicentur, una cum indicatione aetatis, studiorum, curriculi vitae
necnon cum testimonio circa eorum sacerdotales virtutes, eam etiam ob
causam ut Sacrae eidem Congregationi opportunitas praebeatur significandi
utrum cuiusquam electorum nominationi aliquid obstet.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.