AAS 32 (1940), p. 309
SACRA CONGREGATIO RITUUM
i
GrURCEK
CONFIRMATIONIS CULTUS AB IMMEMORABILI TEMPORE PRAESTITI BEATAE HEMMAE
_, COMITISSAE ET VIDUAE, SANCTAE NUNCUPATAE, FUNDATRICI ECCLESIAE
GURCENSIS.
SUPER DUBIO
An constet de casu ab Urbani VIII decretis excepto
Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea
4emolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantnr (Matth., 6, 20).
Hoc divinum Sancti Evangelii monitum sapientissime Sancta Hemma,
Comitissa Gurcensis, est exécuta. Opibus abundans superbe non sapiit,
nec in incerto divitiarum speravit, sed in Deo vivo, qui nobis praestat
omnia abundanter ad fruendum. Divitiis quidem temporalibus affluebat,
sed magis operibus bonis; ideoque illas facile tribuit communicavitque,
illis usa ut Deum in muneribus adoraret, secura eas posuit ubi semper
invenire potuisset.
Haud multa de eius vita sunt nota; quae vero ad nostra usque tempora
pervenerunt, satis superque comprobant quomodo sapienti quodammodo
instinctu Gurcensis plebs, finitimarumque regionum, Hemmam cultu
sanctis debito sit prosequuta.
Ex nobili prosapia comitum de Priesach et Zeltsbach in Carinthia,
altero saeculi decimi dimidio Hemma est orta. Gulielmo Corniti de Sanngau
nupsit, quo ante a. 1016 viduata est. Viginti autem post annos cum
eius filius, Gulielmus pariter nomine, in bello fuisset necatus, Hemma
totius ampli principatus clavum copiosissimasque divitias hereditario
iure suscepit ; quas largiter in populi Ecclesiaeque bonum impendit.
Porro, Salisburgensi Archiepiscopo approbante, novem parochiales extruxit
dotavitque ecclesias. In oppido Gurk pro monialibus Ordinis
S. Benedicti monasterium cum Ecclesia fundavit reditibusque munifice
auxit. Aliud similiter pro Monachis in valle Admontensi erigi ab Archiepiscopo
curavit. Die 29 Iunii a. D. 1045, ut traditur, supremum diem
obiit sepultaque est in Gurcensi Ecclesia a se condita. Anno 1174 dum
nova Cathedralis Ecclesia Gurcen. aedificantur, corpus Hemmae in