AAS 32 (1940), p. 310
amplissimam ac nobilissimam cryptam iam absolutam translatum atque
honorifice conditum fuit.
Saeculo decimotertio indubia cultus signa ei tribui coeperunt frequentesque
ad eius sepulcrum facti sunt populorum concursus, multaque
miracula ad eius invocationem Dominus traditur patrasse, quae in fere
coaevo documento referuntur. Sequenti saeculo liturgicum officium in
eius honorem fuit conscriptum. Eidem circiter tempori lectiones pro chorali
recitatione sunt assignandae; quod certo probat liturgicum cultum
Hemmae saltem a decimoquarto saeculo fuisse exhibitum. Nec Missae in
eius honorem celebratio eodem tempore defuit, ac Serva Dei Sancta nuncupari
coepit.
Quae omnia cultus testimonia, sequentibus saeculis magis in dies
manifesta fiunt. Succrescente itaque miraculorum fama populique devotione,
de Canonizationis processu conficiendo, saeculo decimoquinto
ineunte, cogitari coeptum est; anno vero 1466 Summo Pontifici Paulo
secundo Fridericus III, imperator, Carinthiaeque nobiles viri preces
exhibuerunt ut Processus apostolicus institueretur. Pontifex, his precibus
acceptis, trium Cardinalium Commissionem nominavit, qui rursus
quatuor ecclesiasticos viros subdelegatos ad id munus constituerunt, Episcopos
nempe Seccoviensem et Laibacensem nec non abbates S. Lamberti
et Victoriensem. Processus anno sequenti absolutus atque ad Urbem ad
Paulum II delatus quidem fuit, sed politicae perturbationes impediverunt
quominus ad ulteriora procederetur. Anno 1724 Gurcensis Episcopus
rem instaurare molitus est; Prosper Lambertini, Fidei Promotor,
qui postea sub Benedicti XIV nomine universae Ecclesiae regimen gloriose
tenuit, Sacrae Rituum Congregationis auctoritate nonnullas tradidit
normas ut Causa rite resumeretur; hi tamen conatus variis de causis
in cassum cesserunt.
Magis magisque interim cultus erga B. Hemmam percrebuit; sollemnissimae
saeculares celebrationes, a. 1745, habitae fuere, liturgicum
Festum cum officio et Missa, quod iamdiu in Gurcen. Dioecesi celebrabatur,
ad alias fuit Pontificia auctoritate, non multis abhinc annis, extensum,
eiusque ritus auctus. Novissimis hisce annis plurima collecta
sunt documenta ut cultus, quo Beata seu Sancta Hemma ab immemorabili
tempore fruebatur, rite ab Apostolica Sede formaliter confirmaretur.
Sacrae huius Congregationis Sectioni historicae munus documenta
ad hanc Causam spectantia et diligenter conquirendi atque ad trutinam
revocandi fuit concreditum: quod, ea qua solet sedulitate ac sagacitate,
ad criticae artis normam ab ipsa perfectum est.
Plures interim Summo Pontifici Postulatoriae epistulae Archiepisco-