AAS 32 (1940), p. 315

bulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione
veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum
coram Deo. Quod si etiam opértum est Evangelium nostrum : in iis,
qui pereunt, est opértum : in quibus Deus hújus saeculi excaecávit
mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae
Christi, qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum
Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum : quoniam
Deus, qui dixit de tenebris lucem splendéscere, ipse illúxit in cordibus
nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi
Jesu. Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum
actione, abundet in gloriam Dei. Propter quod non deficinms : sed
licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur : tamen is, qui intus est,
renovatur de die in diem. Id enim, quod in praesenti est momentaneum
et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitáte aeternum gloriae
pondus operatur in nobis, non contemplántibus nobis quae videntur,
sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt : quae autem
non videntur, aetérna sunt.

Graduale. Ps. 7%, 21; 68,10. Inflammátum est cor meum, et renes mei
commutati sunt : zelus domus tuae comedit me.
f. Isai. 1¡9, 2. Posuit os meum quasi gladium acutum : in umbra manus
suae protéxit me, et posuit me sicut sagittam electam.
Alleluja, alleluja, f. Ps. 10, 7. Tamquam prodigium factus sum multis
: et tu adiutor fortis. Alleluja.

Post Septuagesimae,, omissis Alleluja, et versu sequenti, dicitur :
Tractus. Ps. 54, 8-4 et 17. Contristátus sum in exercitatione mea : et
conturbátus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris, f. Quoniam
declinavérunt in me iniquitates : et in ira molèsti erant mihi. t- Ego
autem ad Deum clamavi : et Dominus salvabit me.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et eius loco dicitur :
Alleluja, alleluja, f. Ps. 51, 10. Sicut oliva fructífera in domo Dei,
speravi in misericordia Dei in aeternum : et in saeculum saeculi. Alleluja,
f. Ps. 61, 8. In Deo salutare meum, et gloria mea : Deus auxilii mei, et
spes mea in Deo est.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.