AAS 32 (1940), p. 316

83 Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam
Luc. 10, 1-9
In illo tempore : Designavit Dominus et alios septuaginta duos : et
misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, qua
erat ipse venturus. Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem
pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare saeculum,,
neque peram, neque calceaménta : et neminem per viam salutavéritis.
In quamcumque domum intravéritis, primum dicite : Pax huic domui :
et si ibi fuerit filius pacis, requiéscet super illum pax vestra : sin autem
ad vos revertatur. In eadem autem domo manate, edentes, et bibéntes
quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercéde sua. Nolite
transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intravéritis, et
susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis : et curate infirmos
qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquávit in vos regnum Dei.

Offertorium Col. 1, 25. Christi factus sum ego minister secundum
dispensationem Dei, quae data est mihi, ut impleam verbum Domini,

Secreta
Suscipe, Dómine, oblationem mundam salutaris hostiae : et praesta ;
ut, intercedente beato Joanne Confessóre tuo, ubique gentium jiigiter offeratur.
Per Dominum.

Communio Philipp. S, 7. Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum
propter Christum detrimenta.

Postcommunio
Pretiósi corporis, et sanguinis tui sacris refecti mysteriis, Dómine,,
adprecamur : ut beati Joannis Confessoris tui exemplo, studeamus confiteri
quod credidit, et opere exercere quod docuit : Qui vivis.

IN MARTYROLOGIO ROMANO, I LOCO
Romae, Sancti Joannis Leonardi Confessoris, fundatoris Congregationis
Clericorum Regularium a Matre Dei, laboribus et miraculis clari;
cuius opera Missiones a Propaganda Fide institutae sunt.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.