AAS 32 (1940), p. 338
dioecesi S. Caroli Ancudiae paroecias : Puerto Montt, Puerto Varas,
Puerto O day, Codiamo, Colegual, Poliœones/ Las Quemas del Santo,
Panitao, Piedra Azul, Calhueo, Puluqui, Maullin, Huar, Rolecha,
Christo Rey de Puerto Montt, Frutillar, Rio Frió et San Ignacio de
Puerto Montt distrahimus atque seiungimus, earumque paroeciarum
territorium in novam erigimus et constituimus dioecesim, Portus Montt
nuncupandam. Fines autem novae istius dioecesis hi erunt : ad septentrionem,
linea parallela gradus 41, praeter paroeciam Octay eum
adnexo territorio et cappellani C asma; ad orientem, Andes montium
catena; ad, meridiem, rivus qui, a montibus Andes erumpens, una cum
aliis fluminibus influentibus, lacunam Cuerno efformat, et flumen Renihue,
quod in aestuarium eiusdem nominis influit; ad occidentem,
praesentes limites inter Llanquihue provinciam et insulas quae ad
ipsam pertinent, atque insulas Aptao. Sedem vero dioecesis in urbe
Puerto Montt, a qua ipsa nomen mutuatur, statuimus et Episcopi
cathedram in ecclesia Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Monte
Carmelo dicata, in eadem urbe exstante, Agimus, quam proinde ad cathedralis
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus; illi autem atque pro
tempore Episcopis Portus Montt omnia tribuimus iura et privilegia, insignia,
honores, favores et gratias, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae
et Episcopi iure communi fruuntur, iisdem eos adstringimus oneribus et
obligationibus quibus ceterae Cathedrales et earum Praesules adstringuntur.
Dioecesim porro Portus Montt suffraganeam constituimus Ecclesiae
Ss. Conceptionis, quam alteris Nostris Litteris in Metropolitanam
proxime erigemus; illiusque pro tempore Episcopos metropolitico
iuri futuri Archiepiscopi Ss. Conceptionis subiicimus. Quum autem
praesentis temporis adiuncta non permittant quominus in nova hac dioecesi
Canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut interim,
pro Canonicis, dioecesani Consultores ad iuris tramitem eligantur et
adhibeantur. Volumus insuper et mandamus ut, quamprimum fieri poterit,
saltem parvum Seminarium in ista quoque noviter erecta dioecesi,
iuxta codicis iuris canonici praescripta et normas a S. Congregatione de
Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas, erigatur ; itemque ut
dioecesis sumptibus bini delecti iuvenes aut modo saltem unus in Pontificium
Seminarium Pium Latinum de Urbe non intermissa vice mittantur,
qui sub oculis fere Romani Pontificis in spem Ecclesiae instituantur.
Quod autem attinet ad dioecesis regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis seu Administratoris Apostolici, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi servanda
iubemus quae sacri canones decernunt. Quod vero ad clerum