AAS 32 (1940), p. 339

praecipue spectat statuimus, ut simul ac Litterae de novae dioecesis
istius erectione ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso censeantur
eidem adscripti clerici illi qui in eius territorio legitime degunt. Episcopalem
autem mensam constituent Curiae emolumenta et oblationes, quae
a fidelibus, in quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi solent, praeter
quae ad hunc finem iam collecta sunt. Quoad vero bonorum ecclesiasticorum
dioecesanorum divisionem, haec suo tempore aeque peragenda
erit, et Sanctae Sedi adprobanda. Omnia vero documenta et acta, quae
novam dioecesim eiusque clericos ac fideles respiciunt, a dioecesis S. Caroli
Ancudiae cancellaria novae dioecesis Portus Montt Curiae quam primum
fieri poterit tradantur, ut in eius archivo diligenter serventur. Ad
quae omnia, ut supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda
venerabilem quem supra diximus Fratrem Aldum Laghi, apud Chilenam
Rempublicam Nuntium Nostrum, deligimus, eidemque facultates tribuimus
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, et illi onus facimus ad S. Congregationem
Consistorialem authenticum peractae exsecutionis actorum
exemplar quam primum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in
eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse ; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane èsse et fore volumus ac decernimus ;
3ion obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, -specialibus vel generalibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus insuper ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac
sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si
ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, subiectionis, decreti, concessionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario atten-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.