AAS 32 (1940), p. 473
vero Piurensem suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae
Limanae, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico Archiepiscoporum
Limanorum iuri subiicimus. Quum autem praesentis temporis adiuncta
haud permittant quominus in nova ista dioecesi Canonicorum Capitulum
modo instituatur, indulgemus ut interim, pro Canonicis, dioecesani Consultores
ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Mandamus insuper
ut, quamprimum fieri poterit, in dioecesi Piurensi saltem parvum Seminarium
iuxta Codicis iuris canonici praescripta et normas a S. Congregatione
de Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas erigatur,
itemque ut eiusdem dioecesis sumptibus bini delecti iuvenes in sortem
Domini vocati, aut modo saltem unus, in Pontificium Seminarium Pium
Latinum de Urbe non intermissa vice mittantur, ut sub oculis fere Romani
Pontificis doctrina ac pietate imbuantur. Quod autem attinet ad
huius dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque
huiusmodi, adamussim servanda iubemus quae sacri canones ad
rem praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter spectat, statuimus
ut simul ac hae Litterae Nostrae de huius dioecesis erectione ad
exsecutionem deductae fuerint, eo ipso eidem censeantur adscripti clerici,
qui in eius territorio legitime degunt. Episcopalem novae dioecesis
mensam constituent Curiae emolumenta, et oblationes, quae a
fidelibus praeberi solent, praeter ea quae ad hoc iam collecta sunt.
Volumus autem ut omnia documenta et acta, quae erectam dioecesim
eiusque clericos et fideles respiciunt, eius episcopali Curiae, quamprimum
fieri possit, a Truxillensis dioecesis Cancellaria tradantur, ut
inibi diligenter serventur. Ad quae omnia ut supra disposita et constituta
exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem
Ferdinandum Cento, apud Peruvianam Rempublicam Nuntium Apostolicum,
deligimus eique propterea omnes tribuimus ad id necessarias et
opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum eidemque onus
facimus authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
Consistorialem quam primum transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica
et individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis,
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet, substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia et potestatis plenitu-