AAS 32 (1940), p. 474

dine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
'et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque contrariis,
etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si
quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die vigesima nona mensis Februarii, Pontificatus
Nostri anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
CancellariusS. R. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.

Loco £ß Plumbi

Reg . inCane . A p . , Vol . LXIII , n . M . - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.