AAS 33 (1941), p. 300

c) Quoad obiectum autem huius inquisitionis : per ipsam ea omnia
exploranda sunt, quae matrimonio ineundo quomodocumque obstare
possint. Proinde, praeter quam de iis, quae speciatim enunciantur in
§ 2 rei. can. 1020, de quibus infra uberius, inquirendum est prae primis :
a) de susceptis baptismo et confirmatione, legitimis eorundem
documentis comparatis. Fides vero baptismi recens esse debet nec ante
semestre exarata quam matrimonium ineatur; et inibi adnotata repe­
riantur ea omnia quae conscribenda sunt ex statuto can. 470 § 2 et
art. 225 Instructionis huius S. Congregationis, quae inscribitur Instru­
ctio servanda a tribunalibus dioecesanis etc., diei Io aug. 1986 (Acta Ap.
Sedis, vol. XXVIII, pag. 313 seq.). Affirmationi etiam iuratae nuptu­3
rientium se baptizatos non esse, facile ne credat parochus nisi aliunde
id ipsi certo constet, sed, ad fraudes in re praecavendas, a parocho loci
originis requirat utrum e libro baptizatorum constet hoc sacramentum
eis esse collatum; quo in casu et ipsius fidem petat;
/3) de paroecia vel paroeciis, quibus celebratum matrimonium debet
notificari;
y) nupturientesne sint aetate maiores an minores;
o) utrum ambo catholici eorumne alteruter vel uterque acatholicus,
ad canonicam tamen formam adstrictus vi can. 1099;.
e) si casus ferat, inquiratur, demum, de obitu praecedentis coniu­
gis; de sententia nullitatis matrimonii et quidem exsecutiva ad normam
iuris (cfr. art. 220, 221 § 3 memoratae Instructionis), etiam in casibus4
exceptis (cfr. ibid., art. 226 seq.); de dispensatione super matrimonio

3 Can. 470 § 2. «In libro baptizatorum adnotetur quoque si baptizatus con­
firmationem receperit, matrimonium contraxerit, salvo praescripto can. 1101,
aut sacrum subdiaconatus ordinem susceperit, vel professionem sollemnem
emiserit, eaeque adnotationes in documenta accepti baptismatis semper refe­
rantur ».
Art. 225 § 1. «Ordinarius loci... obligatione adstringitur iniungendi quan­
tocius rectori paroeciae, ubi matrimonii celebratio est paroecialibus regestis
consignata, ut de sententia nullitatis ac de vetitis forsan statutis, ex. gr. in
causis impotentiae, in iis faciat mentionem necnon in baptizatorum regesto,
si in ea paroecia uterque vel alteruter coniux fuerit baptizatus.
§ 2. Rector autem paroeciae tenetur sententiam nullitatis ac vetita forte
statuta statim adnotare in praedictis regestis et, si uterque vel alteruter co­
niux alibi baptizatus fuit, parochum vel parochos loci baptismi collati monere
de prolata nullitatis sententia, ac de vetitis forte statutis, ut haec in renatorum
libro ipsi adnotent, necnon de iis a se peractis certiorem quam primum
reddere proprium Ordinarium ».
4 Art. 220. aPost secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem con­
firmaverit, si defensor vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.