AAS 33 (1941), p. 301
rato et non consummato : comparatis ad rem singulis legitimis docu
mentis;
i) quod autem refert ad evincendam libertatem status nupturien
tium vide infra n. 6.
d) Quoad postremo modum explendi examinis : in rei. can. 1020 § 2
praecipitur ut parochus sponsos seorsum et caute interroget, nempe, ut
aiunt Doctores, distincte, separatim et caste, debita prudentia et cir
cumspectione, praesertim cum inquirit de impedimentis aliisque adiun
ctis, quae infamiam ruboremve ingerere possint.5
5. Nupturientium examen, ad normam § 2 rei. can. 1020, tria potis
simum respiciat oportet :
a) absentiam impedimentorum;
b) libertatem consensus;
c) sufficientem scientiam doctrinae christianae.
Quoad primum : parochus a sponsis percontetur num aliquo deti
neantur impedimento tum impediente (cc. 1058-1066), tum praesertim6
dirimente (cc. 1067-1080), sive publico (ligaminis, consanguinitatis, affi
nitatis etc.), sive occulto, immo hoc potissimum, quod rarius innote
scere solet (voti, criminis etc.) (Alleg. I).
a) Praecipui connubiorum casus, ad hanc Sacram Congregationem
delati pro simplici convalidatione aut pro sanatione in radice, matrimo
nia respiciunt celebrata cum impedimento in secundo consanguinitatis
vel affinitatis lin. coll. gradu, aut saepius consanguinitatis in tertio sim
plici vel tertio secundum tangente eiusdem lineae gradu, neglecta cano
nica dispensatione. Id plerumque accidit ob ignoratum, ideoque non de
nunciatami a nupturientibus, impedimentum, quod saepe est tribuen
dum ignorantiae ex diverso statuto legis canonicae et legis civilis, quae
altera lex plerumque ignorat recensita impedimenta canonica.
Ad rem, igitur, diligenter inquirat parochus perpendendo, praeter
crediderit esse appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae
denunciatione elapsis, novas nuptias contrahendi (can. 3987) ».
Art. 221 § 3. «"In casu autem desertionis (ex parte defensoris vinculi
interpositae appellationis ad tertiam instantiam post alteram sententiam pro
nullitate matrimonii), partibus ius est ad novas nuptias convolare, habita
notificatione decreti quo collegium statuerit appellationem desertam (cfr.
can. 1886), vel peremptam (cfr. cann. 1736, 1737) habendam esse ».
5 Ad rem poterit Episcopus alias praestituere cautelas moribus regionis
accommodatas: verbi gratia, prudentis personae praesentiam, quae tamen
nupturientium ne sit pater vel mater.
6 Impedimentum mixtae religionis, ex responso Pontif. Comm. ad Codicis
canones auth. interpr. diei 30 iul. 1934, ad I, eos quoque afficit qui sectae
atheisticae adscripti sunt vel fuerunt (Acta Ap. Sedis, vol. XXVI, pag. 494).