AAS 33 (1941), p. 303
a nuptiis inter se conciliandas, aut saltem enixe, parentes potissimum,
inducant ad impedimenta ipsa auctoritati Ecclesiae denuntianda pro
dispensatione, quando peculiaria adiuncta matrimonium nihilominus
suadeant : iisdemque explicent haud nimias urgeri taxas, quae titulo
ammendae seu poenae imponuntur nupturientium viribus oeconomicis
congruentes, easque exiguas prorsus esse pro pauperibus.
6. Ob rei momentum, specialia sunt animadvertenda de impedimento
ligaminis. Pervigilent parochi ne contra ius, bona vel mala fide, nova
coniugalia foedera ineant qui praecedentis matrimonii vinculo vinciantur,
etsi de huius valore haud temere ambigatur, immo nullitas ipsa
sit in aperto.
d) Praescriptum can. 1069 § 2 optime norint, matrimonii nempe
nullitatem canonica dumtaxat probatione esse evincendam, id est ordine
iudiciali servato usque ad alteram sententiam conformem contra ma
trimonii valorem a qua appellatum non fuerit a vinculi defensore; vel,
in casibus exceptis (can. 1990-1992) expletis regulis traditis in supra
memorata Instructione huius S. O. diei 15 augusti 1936 art. 226 seq.
ß) Proclamationes peragantur matrimoniales etiam in locis ubi nu
pturientes per semestre saltem post adeptam pubertatem morati sunt,
si id prudenter censeat Ordinarius (can. 1023 § 2), neque ab iisdem di
spensetur nisi legitima causa comprobata (can. 1028), neque facile,
ceteris neglectis probationis argumentis (Alleg. II et III), procedatur ad
iusiurandum suppletorium (Alleg. IV) partibus deferendum (cc. 1829-
1830). Iuxta vero praescriptum n. 3 praefatae Instructionis diei 4 iu
lii 1921, difficultas, quae aliquando occurrit, colligendi nempe congruo
tempore necessaria documenta pro statu libero comprobando, plerum
que resolvitur documenta ipsa requirendo per dioecesanas nupturien
tium (uti sub n. 4) cancellarias, quae minuere non omittent etiam
taxas solvendas, ad normam can. 1507 § 1 statutas, si exinde et alia dif
ficultas oriatur.8
7) Cautius est procedendum quoad probationem status liberi va
gorum, eorum nempe qui nullibi domicilium vel quasi-domicilium ha
bent (can. 91), et eorum, qui e loco originis in longinquas regiones demigrarunt
post adeptam pubertatem, et ibi matrimonium contrahere
cupiunt. Ad rem servetur adamussim memorata Instructio huius S. Con
gregationis diei 4 iulii 1921.
8 Ad nupturientium paroeciam et dioecesim originis dignoscendam hodie
praesto sunt libri sic nuncupati annales ecclesiastici pro singulis nationibus*
editi de licentia competentis ecclesiasticae auctoritatis.