AAS 33 (1941), p. 375
Ordine, sub Raphaelis a S. Ioseph nomine, sancte quievit. Augustus tre
decim annos natus sacro chrismate linitus fuit, atque primitus ad sacram
synaxim accessit.
Multas Europae regiones eum parentes peragrare curarunt, tum ut
tenuis, qua laborabat, valetudo plene restitueretur, cum, uti procerum
mos est, ut humanitatis, urbanitatis ingeniique cultus magis magisque
efferetur.
Anno 1883, Parisiis, Divinae Providentiae consilio, S. Ioannem Bosco
primo est allocutus, eumque sui spiritus moderatorem elegit, cum quo
exinde frequens epistolarum commercium inivit.
Iam adolescens, inter mundanas delicias, sive domi, sive in regia aula
consobrini sui, Alfonsi XII, Hispaniarum Regis, sive alibi, se ad maiora
natum persentiebat; postquam autem S. Ioannis Bosco consuetudine frui
coepit, ad Salesianam vitam amplexandam se vocari percepit.
Verum prudentissimus Sanctus quattuor per annos Augusti petitio
nibus restitit, quoadusque Leonis Pp. XIII auctoritate permotus, tan
dem aliquando, anno 1887 eius votis assentire concessit. Augustus, dif
ficultatibus omnibus fortissime simul ac suavissimo remotis, religiosam
vitam in Societate S. Francisci Salesii inchoavit, clericalibus vestibus
sibi ab ipso S. Ioanne Bosco, summo utriusque animi gaudio, impositis.
Tirocinio in exemplum transacto, sacris votis die 2 Augusti A. D. 1888
in Servi Dei Michaelis Rua manibus, qui nuper S. Ioanni, ad caelestia
regna evocato, in regenda Societate successerat, divino servitio in eadem
se mancipavit. Vix post annum a suscepto sacerdotio, morbo, quo iam
diu laborabat, vehementius ingruente, die 8 Aprilis a. 1893, Alaxii in
Dioecesi Albinganensi ad Superos evolavit.
Multa quidem Dei Servo, in adhuc iuvenili aetate abrepto, non est
datum peragere; verum, uti quoque recte in nonnullis postulatoriis lit
teris adnotatur, magnum et mirandum est virum inter mundanas ille
cebras illibatum se custodire, ex ditissimo, Salesianam paupertatem ge
nerose fideliterque amplecti, deliciis affluentem, pro Dei amore his re
nuntiare, honoribus fere regalibus humilia Christi vestigia anteferre,
adeo ut inter laicos coadiutores optavisset cooptari. Beatus vir, scribit
Sapiens, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec
speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic et laudabimus eum! fecit
enim mirabilia in vita sua. Mirabilia haec adeo insignia visa sunt, ut in
Curia Albinganensi super virtutum fama, scriptis et obedientia ITrbanianis
decretis Ordinaria auctoritate processus annis 1921-27 construerentur,
rogatoriales autem in Curiis Taurinensi, Cracoviensi et Ma
tritensi.