AAS 33 (1941), p. 376

Die 20 Novembris a. 1940 S. R. O. decrevit, .scriptis perpensis, posse
ad ulteriora procedi.
Plures quoque Postulatoriae litterae Summo Pontifici exhibitae sunt
pro Causae Introductione.
Servatis igitur omnibus de iure servandis, Rmo D. Francisco Torna­
letti Societatis S. Francisci Salesii Procuratore atque Postulatore Gene­
rali instante, in Ordinariis S. R. C. Comitiis die 11 Martii mensis hoc
anno habitis, Emus ac Rmus Cardinalis Alexander Verde, Causae huius
Ponens seu Relator, dubium proposuit discutiendum : A n signanda sit
Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur.
Emi ac Rmi Cardinales audita Emi Ponentis relatione, exquisitasque
Officialium Praelatorum suffragiis, auditoque R. P. D. Salvatore Natucci
Fidei Promotore Generali, omnibus perpensis, respondere cen­
suere : Affirmative, nempe : Signandam esse Commissionem Introductio­
nis Causae, si Sanctissimo placuerit.
Facta autem Ssmo D. N. Pio Papae XII per infrascriptum Cardina­
lem, subsignato die, relatione, Sanctitas Sua, Emorum Cardinalium re­
scriptum ratum habens, Commissionem Introductionis Causae Servi Dei
Augusti Czartoryski benigne signare dignata est.
Datum Romae, die 23 Martii, Dominica IV Quadragesimae a. D. 1941.

£8-'C* Card. SALOTTI, Episc. Praen., Praefectus.
..L. $ S.
A. Carinci, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.