AAS 33 (1941), p. 414

statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infrin­
gere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolo­
rum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die octava mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
tertio.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI
a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXV, n, 26 - Al. Trussardi.

IV
CITIABENSIS, COLUMBENSIS, REOISTRENSIS
(CHAPADENSIS)

EX ARCHIDIOECESI CUIABENSI, EX DIOECESI CORUMRENSI ET EX PRAELATURA
REGISTRENSI TERRITORII PARS DISMEMBRATUR ; ET NOVA EXINDE PRAELA­
TURA «NULLIUS» (( CHAPADENSIS » ERIGITUR, METROPOLITANAE ECCLESIAE
CUIABENSI SUFFRAGANEA.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo christifidelibus spiritualia subsidia facilius praestentur, Apo­
stolicae Sedis est ex dioecesibus, quae nimio pateant territorio, partem
seiungere, alius Antistitis regimini concredendam. Cum itaque Nobis
constet quamplurimos fideles in regione Matto Grosso degentes, qui ad
Ecclesias Cuiabensem, Corumbensem et Registrensem pertinent, tam
longe a suorum Antistitum sede distare, ut spiritualibus eorum necessi­
tatibus haud satis provideri possit, Nos, huic rerum condicioni subvenire
cupientes, novam in regione illa Praelaturam nullius constituere sta­
tuimus. Quare, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardina­
lium S. Congregationi Consistoriali praepositorum consilio, praehabito

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.