AAS 34 (1942), p. 188

bitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam evectionis, constitutionis,
commissionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id, ausu temerario, attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die sexta decima Octobris mensis, Pontificatus
Nostri anno tertio.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI

a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXV, ;t. 51. - Al. Trussarcli.
• \ \

III

DE POERWOKERTO

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE POERWOKBiPTO IN VICARIATUM APOSTOLICUM

EIUSDEM NOMINIS ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Valde rei catholicae congruum videtur quamvis Apostolicam Praefecturam,
quae fidelium et operum non mediocre fecerit incrementum,
ad maioris dignitatis gradum evehere. Quum itaque Nobis compertum
«it Praefecturam Apostolicam de Poerwokerto, ex Vicariatu Apostolico
Bataviensi in insula Java, Apostolicis Litteris Magna animi Nostri,
die vigesima quinta Aprilis, anno millesimo nongentesimo trigesimo secundo,
a fel. rec. Pio Papa Undecimo, Praedecessore Nostro, erectam
•et apostolicis Sodalium Congregationis a Sacratissimo Corde Iesu curis
commissam, tum quoad fidelium numerum tum quoad missionalia opera
magnopere, Deo opitulante, profecisse atque maiorum in dies fructuum
*ex arduo illo agro non tenuem dare spem, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Sacrae Congregationi de Propaganda

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.