AAS 34 (1942), p. 190

IV .

DENVERIENSIS
(PUEBLENSIS)

A DIOECESI DENVERIENSI TERRITORII PARS DISTRAHITUR, EX QUA NOVA ERIGI-:

TUR DIOECESIS « PUEBLENSIS ».

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ecclesiarum in catholico orbe circumscriptionum immutatio, si rerum
temporumque adiuncta id exigant, haud dubio et spirituali regimini
et pastorali ministerio facilius ac salubrius exercendo maxime confert.
Quod quidem Nos perpendentes, opportunum duximus Denveriensem
dioecesim dismembrare et novam exinde dioecesim erigere. De
venerabilium igitur Frat iun Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Con1
gregationi Consistoriali praepositorum consilio, suffragante quoque venerabili
Fratre Hamleto Ioanne Cicognani, Archiepiscopo titulari Laodicensi
in Phrygia, Delegato Apostolico in Statibus Foederatis Americae
Septentrionalis, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae .Nostrae potestatis
plenitudine a quam supra diximus dioecesi Denveriensi illam
territorii partem perpetuo separamus complectentem comitatus civiles :
Mesa, Delta, Mont rose, San Miguel, Ouray, Dolores, San Juan, Mon*-
t ezuma, La Piata, Gunnison, Oha ff ee, Sagauche, Hinsdale, Mineral,
Archuleta, Conejos, Bio Grande, Alamosa, Fremont, Custer, Ruenfaono,
Costilla, Pueblo, Crosley, Kiowa, Otero, Bént, Prowers, Las Animas
et Baca atque ex ita avulso territorio novam erigimus Dioecesim,
quam a Pueblo urbe « Pueblensem » nuncupari volumus ac decernimus,
coarctans propterea Ecclesiae Denveriensis finibus. Huius dioecesis episcopalem
sedem in ipsa Pueblo urbe constituimus, quam proinde ad
civitatis episcopalis fastigium extollimus eique omnia tribuimus iura
et privilegia, quibus ceterae civitates episcopales pollent. Episcopi vero
cathedram in paroeciali ecclesia Sacratissimo Cordi Iesu dicata, in eadem
urbe exstante, Agimus illamque propterea ad Cathedralis Ecclesiae
gradum et dignitatem evehimus, ipsique et Pueblensibus pro tempore
Episcopis omnia concedimus iura, privilegia, honores, insignia,
favores et gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur et gaudent, illosque pariter iisdem ad-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.