AAS 34 (1942), p. 192

generalibus universalibus^ ué Conciliis editis, specialibus vel generalibus
Constitutionibus et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel oflicio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, decreti,
mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die quintadecima Novembris mensis, Pontificatus
Nostri anno tertio.

ALOISIUS Card. MAGLIO £E Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

a Secretis Status I S.O. Consistorialis a Secretis
Carolus Jt?-espighi, Proton, Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Apost., vol. LXV, n. 79 - Al. Trussardì.

v '

SANCTAE FIDEI - DUBUQUENSIS
(DENVERIENSIS)

DIOECESIS DENVERIENSIS A PROVINCIA ECCLESIASTICA SANCTAE FIDEI SEIUNGI"

TTTR, ET NOVA ERIGITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA DENVERIENSIS, AB IPSA

DENVERIENSI ECCLESIA, AD METROPOLITANAE GRADUM ERECTA, ET A CATHE-

DRALIBUS ECCLESIIS CHEYENNENSI ET PUEBLEN SI, ILLI SUFFRAGANEIS CON-

STITUTIS, EFFORMATA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae ad maius spirituale christianae plebis bonum satius procurandum
eiusque gubernationem faciliorem reddendam opportuniora videntur,
ea Nos, in sublimi hac Apostolorum Principis cathedra, licet imme-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.