AAS 34 (1942), p. 207

BRENTWOODEN. SEU S. ANDREAE ET EDIMBURGrEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI M. FRANCISCAS A QUINQUE

PLAGIS, IN SAECULO MARGARITAE SINCLAIR, SORORIS PROFESSAE ORDINIS

S. CLARAE.

SUPER DUBIO

An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, dicit
Dominus. Spiritu autem sunt pauperes qui propter Dei amorem non supersunt,
divitias non inhiant, inopiam aequo animo perf erunt. Hi caeleste
regnum hac ratione salubriter magnoque emolumento sibi comparant.

« Pauperum perfecte renuntiantium, ita Duns Scotus, vere est regnum
caelorum... Istud est margarita pretiosa, thesaurus in agro absconditus,
pro quibus emendis omnia sunt vendenda» (De perf. stat., n. 55).
Margarita Sinclair inöps quidem erat, sed divitias non inhiavit, deliciis
mundi, etiam licitis, renuntiavit, humilemque Christi sequelam his
praetulit; sicque caelorum regnum sibi comparavit.
Die 29 Martii anno Domini 1900, Edimburgi, principe Scoticae dicionis
urbe, ex Andrea Sinclair et Elisabetha Kelly, optimis coniugibus,
tertia ex octo filiis, in lucem edita est, cui, eadem die, in sacro baptismate
Margaritae Annae nomina fuere imposita. Divina gratia praeventa,
adhuc puellula maturae pietatis supra aetatem specimina dedit,
adeo ut a tribulibus iam tum sancta appellaretur. Decimum agens annum
Confirmationis sacramento fuit roborata atque ad divinam mensam
summo animi fervore accessit. Tanta autem erat eius erga Eucharisticum
sacramentum religio f ut quam frequentius potuisset, ad Ecclesiam
illud adoratum convolaret. Notatu quoque est dignum, quod palam, in
protestantica civitate, supra pectus gerere non erubuerit tesserami :
H. B. S. (Hand-maid of the Blessed Sacrament), h. e. Serva benedicti
Sacramenti. Ut familiae necessitatibus levamen aliquod afferret — parentes
enim erant pauperes opifices — quatuordecim annos nata, operam
suam ad supellectilia expolienda locavit : ne autem quotidiana sacra
communione privaretur, persaepe a ientaculo sumendo se abstinebat.
Pietate erga parentes, quorum vel nutibus illico oboediebat, amore

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.