AAS 34 (1942), p. 208

erga fratres sororesque, quibus auxiliari opitulari que gestiebat, dilectione
erga proximos, pauperes praesertim, in exemplum enituit.
Morum gravitate et modestia, eterodoxorum quoque animos in reverentiam
sibi conciliavit, ita ut nemo ne verbum quidem minus honestum,
ea praesente, auderet proferre.
Ex eius aspectu, ut deponit parochus, tranquillus serenusque animus,
intima atque supernaturali pace fruens prodibat. Nec mirum : pax enim
est tranquillitas ordinis; ordo autem exigit ut Deus super omnia et proximi
propter Deum diligantur. « In spiritualibus, uti perbelle docet
Duns Scotus, primum centrum realiter est Deus, et pondus suum est
amor » {Report., 1. I, d. I, q. 4, n. 2) : amor autem est sui diffusivum
et qui recte amat, legem implet, ordinem servat et pace fruitur.
Deo ad religiosam vitam amplectendam vocanti obsequens, anno 1923
inter Olarissas, Londini tamquam adiutrix cooptari obtinuit. Biennio
post, mense Februario, simplicia vota nuncupavit, Mariae Franciscae a
Quinque Plagis assumpto nomine. Non diu in monasterio morata est.
Gravi enim morbo implicita ad domum pro tuberculosi affectis curandis
fuit translata, in qua caritatis, patientiae, humilitatis aliarumque virtutum
insignia specimina praebuit; die autem 24 Novembris a. 1925, dulcissima
Iesu, Mariae Ioseph nomina invocans, purissimam animam exhalavit.

Sanctitatis fama crebrescente, in Edimburgensi Curia Ordinaria auctoritate
super hac fama, scriptis atque oboedientia Urban ianis decretis
de cultu Servis Dei non exhibendo, inquisitiones peractae sunt atque
Urbem delatae.
Die 19 Maii anno 1938 ab hac Sacra Congregatione decretum super
Famulae Dei scriptis prodivit. Nonnulla interim alia documenta collecta
sunt, nec non plures Postulatoriae litterae ad Causae Introductionem
a Summo Pontifice obtinendam : ex quibus duae a Cardinalibus conscriptae,
decem ab Archiepiscopis, sexdecim ab Episcopis, a magnifico
Glasguensis Universitatis Rectore, a Scotorum Collegio de Urbe, a nonnullis
Generalibus Ordinum seu Congregationum Moderatoribus seu Procuratoribus,
a pluribus Superiorissis, aliisque.
Instante itaque Riño P. Fortunato Scipioni, O. F. M., Causae Postulatore,
in Ordinariis Sacrae huius Congregationis Comitiis die 3 mensis
huius habitis Emus ac Rmus Cardinalis Alexander Verde, Causae
Ponens seu Relator, dubium proposuit : An signanda sit Commissio Introductionis
Causae in casu et ad effectum de quo agitur, atque de ea
retulit. Emi ac Rmi Patres Cardinales, auditis relatione hac nec non
Officialium Praelatorum suffragiis, audito quoque R. P. D. Salvatore

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.