AAS 34 (1942), p. 328

gnitate constitutum, eidemque onus imponimus peractae exsecutionis
actorum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam
tempore de subreptionis aut obreptionis yel nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam
ex certa scientia et potestatis plenitudine factas et emänatas, perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere
et si secus super bis a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel
ignoranter attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
ac decernimus. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,
generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali
mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus autem
et mandamus ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini vero hanc paginam dismembrationis, constitutionis, erectionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis
vero ausu temerario id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo secundo, die octava et vicesima Martii mensis, Pontificatus
Nostri anno quarto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXVI, n. 22 - Al Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.