AAS 34 (1942), p. 327

sem nuneupari decernimus. Quam proinde urbem ad civitatis episcopalis
fastigium extollimus, eique omnia concedimus iura et privilegia
quibus ceterae episcopales civitates pollent. Cathedram autem Episcopi
in ecclesia Deo in honorem Sancti Sebastiani Martyris dicata, in illa
Leopoldina urbe exstante, figimus, quam igitur ecclesiam ad Cathedralis
gradum et dignitatem evehimus eique et Leopoldinensibus pro tempore
Episcopis omnia concedimus honores, insignia, favores, gratias, privilegia
atque iura omnia, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earumque
Praesules iure communi fruuntur, illosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Dioecesim vero
Leopoldinensem suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Mariannensi,
eiusque pro tempore Antistites metropolitico Archiepiscopi
Mariannensis iuri subiicimus. Episcopalem autem mensam constituent
Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus praeberi solent,
praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Cum autem praesentis
temporis adiuncta haud permittant, quominus in nova hac dioecesi
Canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut interim,
pro Canonicis, dioecesani Consultores ad iuris tramitem eligantur et
adhibeantur. Mandamus insuper ut in hac nova dioecesi saltem parvum
seminarium iuxta Codicis Iuris Canonici praescripta et normas a S. Congregatione
de Seminariis et ITniversitatibus Studiorum traditas quam
primum fieri poterit erigatur. Volumus tamen ut bini delecti iuvenes,
aut modo saltem unus, huius dioecesis eiusque sumptibus in Pontificium
Collegium Brasilianum in Urbe erectum non intermissa vice mittantur,
ut sub oculis fere Nostris doctrina et pietate imbuantur. Quod autem
attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et
onera aliaque huiusmodi adamussim servanda iubemus quae sacri canones
praescribunt. Quod vero clerum peculiariter spectat, statuimus ut
simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo
ipso clerici dioecesi illi censeantur adscripti in cuius territorio legitime
exstant. Volumus denique ut omnia documenta et acta, quae novam hanc
dioecesim respiciunt, ab archidioecesis Mariannensis et dioecesis de Juiz
de Fora episcopalibus Curiis ad novae dioecesis Leopoldinensis cancellariam
quam primum tradantur, ut in eius archivo diligenter asserventur.
Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda
venerabilem quem supra diximus Fratrem Benedictum Aloisi Masella,
apud Brasilianam Rempublicam Nuntium Nostrum, delegamus eique
omnes tribuimus facultates necessarias et opportunas, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica di-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.