AAS 34 (1942), p. 326

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

MARIANNENSIS ET JITIZ DE PORA
(LEOPOLDINENSIS)

AB ARCHIDIOECESI MARIANNEN SI BT A DIOECESI DE JÜIZ DE FORA TERRITORII

PARS DISMEMBRATIO ET NOVA EXINDE ERIGITUR DIOECESIS UEOPOLDINENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae ad maius spirituale christifidelium bonum procurandum eorumdemque
regimen facilius reddendum spectare dignoscantur, ea Romanus
Pontifex, pro supremo quo fungitur apostolatus munere, studiose praestare
satagit. Cum itaque archidioecesis Mariannensis tam lato pateat
territorio, ut non facile ab uno vel vigilantissimo Pastore regi queat, a
Nobis expostulatum est ut ipsam dividere et novam erigere dioecesim
decernamus. Quare, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi Consistoriali praepositorum consulto, praehabito
quoque venerabilis Fratris Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi
titularis Caesariensis in Mauretania et apud Brasilianam Rempublicam
Nuntii Apostolici favorabili voto, suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit, vel aliorum qui sua interesse praesumant consensu, Nos,
rei opportunitate perpensa, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
ab archidioecesis Mariannensis territorio quae sequuntur paroecias seiungimus
: Astolpho Outra, Boa Familia, Cachoeira, Cataguazes, Oonceiçao
da Boa Vista, Santa Rita da Gloria, Dores de Victoria, Gloria de
Muriahé, Guarany, Guirycema, Laranial, Leopoldina, Muriahé Barra,
Muriahé, Palma, Patrocinio de Muriahé, Piacatuba, Pirauba, Recreio,
Rio Branco, Rodeiro de Uba, Rosario da Idmeira, Sant'Anna de Gataguares,
Sao Manoel, Sape de Uba, Tocantins, Tuytinga, Uba (tit. Sancti
Ianuarii), Uba (tit. B. M. V. a Ssmo Rosario), Sao Geraldo, Mirahy.
Quibus paroeciis, ita ab archidioecesi Mariannensi avulsis, duas paroecias
simul iungimus Argirita et Providenda, quas propterea a dioecesi
de Juiz de Fora, ad quam pertinent, dismembramus; atque ex his omnibus
territoriis novam erigimus et constituimus dioecesim, quam ab
urbe Leopoldina, in qua sedem episcopalem constituimus, Leopoldinen-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.