AAS 34 (1942), p. 239

ACTA TRIBUNALIUM

SACRI PAENITENTIARIA APOSTOLICA

i

DECRETUM

INDULGENTIAE AUGENTUR TACTUI PAENITENTIALIS VIRGAE ADNEXAE

Quinto ac vicesimo feliciter exacto anno, ex quo Ssmus Dominus
Noster Pius divina Providentia Pp. XII Episcopali fuit dignitate ornatus,
cum Ipse eiusmodi celebrationem percupiat spirituali modo a
christifidelibus peragi, cumque novum paternae benevolentiae Suae documentum
Ecclesiae filiis praebere voluerit, divino Iesu Christi sanguine
redemptis, Indulgentiam paenitentialis virgae tactui adnexam eä, quae
infra exponitur, ratione adaugere dignatus est.
Scilicet in Audientia infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori
die VIII mensis Iunii data, trecentorum dierum Indulgentiam semel in
die lucrandam christifidelibus omnibus concessit, qui quolibet anni die,
in Basilicis Lateranensi, Vaticana, Liberiana, Ostiensi, Minores Paenitentiarios
adierint, seseque, christianae humilitatis sinceraeque contritionis
sensibus animatos, paenitentiali virga tangendos submisérint.
Christifidelibus autem, qui Emum Cardinalem Paenitentiarium Maiorem,
munere suo statutis maioris hebdomadae diebus in memoratis quattuor
Basilicis fungentem, adierint, quique iisdem sensibus animati, paenitentiali
virga tangendos se pariter submiserint, partialem septem annorum
Indulgentiam lucrandam benignissime concessit.
Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Apostolicarum Litterarum
in forma brevi expeditione, et contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, e Sacra Paenitentiaria, die 20 Iulii 1942.

N. Card. CANALI, Paenitentiarius Maior.
L. © S. S. Luzio, Regens.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.