AAS 34 (1942), p. 330

disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
vel excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, decreti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario id attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo secundo, die nona et vigesima Aprilis mensis, Pontificatus
Nostri anno quarto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI

a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Gane. Ap., vol. LXVI, n. 18 - Al Trussardi.

III

DE BOBO-DIOULASSO ET ALIORUM
(GAOENSIS)

A VICARIATIBUS APOSTOLICIS DE BOBO-DIOULASSO, DE OUAGADOUGOU ET DE

BAMAKO, IN AFRICA OCCIDENTALI GALLICA, TERRITORII PARTES SEIUNGUN-

TUR, ATQUE NOVA EXINDE PRAEFECTURA APOSTOLICA « GAOENSIS » ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo Missionum regimini et administrationi aptius consulatur maxime
confert ita earum circumscriptionem constituere, ut Evangelii praeconum
opera facilior et utilior reddatur. Quod perpendentes Nos, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, quorumdam Missionum circumscriptionem
in Africa Occidentali Gallica immutare novamque ibidem
Praefecturam Apostolicam condere statuimus. Suppleto igitur, quatenus
opus sit, quorum intersit, vel eorum, qui sua interesse praesumant,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.