AAS 34 (1942), p. 331

consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, suprema potestate
Nostra a Vicariatibus Apostolicis de Bobo-Dioulasso, de Ouagadougou
et de Bamako, Societati Missionariorum Africae, vulgo Pères
Blancs concreditis, pro parte ad quemque spectante civiles districtus
seiungimus de San et de Tougan, de G-ourma-Rarous et de Gao, de
Goundam (sed, ad septentrionem versus, usque ad vigesimam tantum
parallelam lineam latitudinis borealis) et de Issaber vel NiafounJcé,
atque de Tombouctou (sed, ad septentrionem versus, usque ad vigesimam
tantum parallelam lineam latitudinis borealis), et de M opti, qui
duo districtus partim ad Vicariatum de Ouagadougou et partim ad Vicariatum
de Bamako nunc pertinent. Ex omnibus bisce territoriis novam
erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam, quam « Gaoensem
» nuneupari volumus ac decernimus, ipsamque Societatis Missionariorum
Africae sodalibus, qui in regione illa plures iam annos indefesse
adlaborant, committimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis
beneplacitum. Huic autem Praefecturae eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac
sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si
ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo secundo, die nona Iunii mensis, Pontificatus Nostri
anno quarto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI

a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Rea. in Cane. Ap., vol. LXV I, n. 80 - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.