AAS 35 (1943), p. 195

tualium rerum sitim impensumque desiderium, quo, Divino
exstimulante Spiritu, ad Dei Regnum studiosius inquirendum
excitentur ac veluti compellantur. Quo enim magis homines ex
huius saeculi vanitatibus et ab inordinato praesentium rerum
amore abstrahuntur, eo aptiores profecto fiunt ad supernorum
mysteriorum lucem perspiciendam. Atqui luculentius fortasse
hodie, quam unquam alias, terrenarum rerum levitas et ina^
nitas cernitur, dum Regna Civitatesque corruunt, dum ingentes
opes omneque genus divitiae per vasta oceani spatia submerguntur,
dumque urbes, oppida, fertilesque terrae immanibus
consternuntur ruinis fraternaque caede foedantur.
Ac praeterea fore confidimus ut iis etiam, qui a Catholicae
Ecclesiae gremio seiuncti sunt, ea non ingrata neque inutilia
evadant, quae mox sumus de mystico Iesu Christi Corpore
exposituri. Idque non modo quod eorum erga Ecclesiam benevolentia
in dies augeri videtur, sed quod etiam, cum iidem in
praesens cernant gentem adversus gentem, Regnumque adversus
Regnum exsurgere, atque in immensum excrescere discordias,
invidias simultatisque semina, si ad Ecclesiam oculos convertant,
si eius divinitus acceptam unitatem contemplentur
— qua omnes cuiusvis stirpis homines fraterno foedere cum
Christo coniunguntur — tum profecto eiusmodi caritatis coetum
admirari cogentur, et ad eandem unitatem caritatemque
participandam, divina adspirante iuvanteque gratia, allicientur.
Peculiaris quoque ratio est, eaque suavissima, qua huius
doctrinae caput menti Nostrae occurrit eamque summopere delectat.
Per elapsum scilicet annum a suscepto a Nobis Episcopatu
XXV, aliquid summo solacio vidimus, quod mystici Iesu
Christi Corporis imaginem in totius terrarum orbis partibus
perspicue significanterque refulgere iussit. Vidimus nempe,
quamvis per internecivum diuturnumque bellum fraterna gentium
communitas misere diffracta esset, quotquot tamen ubique
habemus in Christo filios, una omnium voluntate caritateque,
animum ad communem Patrem erigere, qui, omnium sollicitudines
anxitudinesque in se referens, Catholicae Ecclesiae navi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.