AAS 35 (1943), p. 196

gio tam adversa tempestate moderatur. Qua quidem in re, non
modo mirabilem christianorum coetus unitatem, sed hoc etiam
testatum animadvertimus, quemadmodum Nos omnes cuiusvis
nationis populos paterno amplectimur pectore, ita undique catholicos
homines, e gentibus etiam inter se digladiantibus, ad
Iesu Christi Vicarium, quasi ad universorum Parentem amantissimum
suspicere, qui integra in utrasque partes aequabilitate
incorruptoque iudicio ductus, ac turbulentas humanarum
perturbationum procellas transcendens, veritatem, iustitiam,
caritatemque commendet ac pro viribus tueatur.
Nec minus solacii id attulit, quod novimus ultro libenterque
fuisse stipem corrogatam, qua sacra aedes Romae excitari queat
sanctissimo Decessori Nostro ac nominali Praestiti Eugenio I
dicanda. Ut igitur hoc templo, christifidelium omnium voluntatibus
largitionibusque excitando, faustissimi huius eventus
erit memoria perennanda, ita cupimus ut grati animi Nostri
testimonium per Encyclicas has Litteras exhibeatur, in quibus
res est de vivis illis lapidibus, qui superaedifìcati lapidi vivo
angulari, qui Christus est, coaedificantur in templum sanctum,
quovis templo manibus constructo longe excelsius, in habitaculum
videlicet Dei in Spiritu.4
Pastoralis autem sollicitudo Nostra potissimum in causa est,
cur Nos in praesens hac de excelsa doctrina enucleate satis pertractemùs.
Multa siquidem hac super re in lucem prolata sunt;
neque ignoramus non paucos hodie actuosiore voluntate ad
haec studia converti, quibus etiam christianorum pietas delectatur
et alitur. Quod quidem inde praesertim repetendum esse
videtur, quod et renovatum sacrae liturgiae studium, et frequentius
in morem inducta Eucharistici pabuli perceptio, et
impensior denique sacratissimo Cordis Iesu cultus, quo hodie
laetamur, ad altiorem contemplationem investigabilium divitiarum
Christi, quae in Ecclesia adservantur, multorum animos
adduxerint. Accedit quod, quae de Catholica Actione
postremis hisce temporibus prodiere documenta, quandoquidem

* Cf. Eph., II, 21-22; I Petr., II, 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.