AAS 35 (1943), p. 200
sitque tantum « pneumaticum » aliquid, ut aiunt, quo multae
Christianorum communitates, licet fide ab se invicem seiunctae,
inter se tamen haud adspectabili nexu coniungantur.
At corpus multitudinem quoque membrorum exigit, quae
ita inter se connectantur, ut mutuo sibi auxilio veniant. Et
quemadmodum in mortali conci etione nostra cum membrum
dolet, cetera omnia condolescunt; et quae sana sunt aegrotantibus
suppetias veniunt: ita in Ecclesia singula membra non
sibi unice vivunt, sed aliis quoque opitulantur, atque omnia sibi
invicem adiutricem operam praestant, cum ad mutuam consolationem,
tum ad ampliorem usque aedificationem totius Corporis.
Ac praeterea sicut in natura rerum non ex qualibet membrorum
congerie constituitur corpus, sed organis, uti aiunt,
instructum sit oportet, seu membris, quae non eundem actum
habeant ac sint apto ordine composita: ita Ecclesia ea maxime
de causa Corpus dicenda est, quod recta consentaneaque coalescit
partium temperatione coagmentationeque, ac diversis est
sibique invicem congruentibus membris instructa. Nec aliter
Apostolus Ecclesiam describit, cum dicit: « Sicut... in uno corpore
multa membra habemus, omnia autem membra non eundem
actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo,
singuli autem alter alterius membra. 16
Minime autem reputandum est hanc ordine digestam, seu
ce organicam », ut aiunt, Ecclesiae Corporis structuram solis hierarchiae
gradibus absolvi ac definiri; vel, ut opposita sententia
tenet, unice ex charismaticis constare; qui quidem donis prodigialibus
instructi, numquam sunt in Ecclesia defüturi. Omnino
utique retinendum est, qui sacra potestate in eiusmodi Corpore
fruantur, primaria eos ac principalia membra exsistere, cum per
eosdem, ex ipso Divini Redemptoris mandato, munera Christi
doctoris, regis, sacerdotis perennia fiant. Attamen iure meri-
16 Rom., XII, 4.