AAS 35 (1943), p. 201
toque Ecclesiae Patres, cum huius Corporis ministeria, gradus,
professiones, status, ordines, officia dilaudant, non eos tantum
prae oculis habent, qui sacris fuerint ordinibus initiati; sed
eos quoque omnes, qui evangelica consilia amplexi, vel operosam
inter homines, vel umbratilem in silentio vitam agant, vel
utrumque pro peculiari instituto suo efficere contendant; eosque
etiam, qui licet in saeculo vivant, actuosa tamen voluntate misericordiae
operibus se dedant, sive animis, sive corporibus
iuvandis; ac denique eos quoque, qui casto sint connubio coniugati.
Quin imo animadvertendum est, in praesentibus potissimum
rerum condicionibus, patres matresque familias, ac
patres matresque ex baptismate, eosque nominatim, qui ex laicorum
ordine ad Divini Redemptoris regnum dilatandum adiutricem
ecclesiasticae hierarchiae operam navent, honorificum,
etiamsi saepenumero humilem, in christiana societate obtinere
locum ; ac vel eos posse, adspirante f aventeque Deo, ad
sanctitudinis culmen ascendere, numquam in Ecclesia ex Iesu
Christi promissionibus defuturum.
Sicut autem humanum corpus propriis instrumentis ornatum
-cernitur, quibus vitae, sanitati, ac sui ipsius singulorumque
membrorum incremento consulat: sic humani generis
Servatur ex infinita bonitate sua Corpori suo mystico mirum
in modum prospexit, illud sacramentis ditando, quibus membra
quasi per non intermissos gratiarum gradus, ab incunabulis
ad extremum usque halitum sustentarentur, itemque socialibus
totius Corporis necessitatibus uberrime provideretur. Siquidem
per lustralis aquae lavacrum non modo qui sunt mortali
huic vitae nati, ex peccati morte renascuntur et Ecclesiae
constituuntur membra, sed spirituali etiam charactere insigniti
capaces aptique fiunt ad cetera suscipienda munera sacra. Confirmationis
vero chrismate credentibus novum robur inditur,
ut Ecclesiam Matrem et quam ab ea acceperint fidem, strenue
tueantur ac defendant. Per Paenitentiae autem Sacramentum
Ecclesiae membris, in peccatum lapsis, salutaris praebetur medicina,
non solum ut ipsorum saluti consulatur, sed ut ab aliis