AAS 35 (1943), p. 203

servi sive liberi ». Sicut igitur in vero christifidelium coetu 17
unum tantummodo habetur Corpus, unus Spiritus, unus Dominus
et unum Baptisma, sic haberi non potest nisi una fides;18
atque adeo qui Ecclesiam audire renuerit, iubente Domino habendus
est ut ethnicus et publicanus. Quamobrem qui fide 19
vel regimine invicem dividuntur, in uno eiusmodi Corpore*
atque uno eius divino Spiritu vivere nequeunt.
Neque existimandum est Ecclesiae Corpus, idcirco quod
Christi nomine insigniatur, hoc etiam terrenae peregrinationis
tempore, ex membris tantummodo sanctitate praestantibus constare,
vel ex solo eorum coetu exsistere, qui a Deo sint ad sempiternam
felicitatem praedestinati. Id enim est infinitae Servatoris
nostri misericordiae tribuendum, quod heic in mystico suo
Corpore iis locum non deneget, quibus olim in convivio locum
non denegaverit. Siquidem non omne admissum, etsi grave 20
scelus, eiusmodi est ut — sicut schisma, vel haeresis, vel apostasia
faciunt — suapte natura hominem ab Ecclesiae Corpore
separet. Neque ab iis omnis vita recedit, qui licet caritatem
divinamque gratiam peccando amiserint, atque adeo superni
promeriti iam non capaces evaserint, fidem tamen christianamque
spem retinent, ac caelesti luce collustrati, intimis Spiritus
Sancti suasionibus impulsionibusque ad salutarem instigantur
timorem, et ad precandum suique lapsus paenitendum divinitus
excitantur.
Horreat igitur omnium animus peccatum, quo mystica maculantur
Redemptoris membra; sed qui misere deliquerit, nec
contumacia sese indignum reddiderit christifidelium communione,
summo excipiatur amore, in eoque actuosa caritate conspiciatur
infirmum Iesu Christi membrum. Praestat enim, ut
Hipponensis Episcopus animadvertit, « in Ecclesiae compage
sanari, quam ex illius corpore veluti insanabilia membra rese-

" I Cor., XII, 13.
1 8 Cf. Eph., IV, 5.

19 Cf. MATTH., XVIII, .17.
20 Cf. MATTH., ÍX, 11; MABC, II, 16; Luc, XV, 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.