AAS 35 (1943), p. 204

cari ». « Quidquid enim adhuc haeret corpori, non despera- 21
tae sanitatis est; quod autem praecisum fuerit, nec curari nec
sanari potest ». 22

4f- «U. J¿
"/V* "ff* VT

Usque adhuc edisserendo vidimus, Venerabiles Fratres, ita
constitutam esse Ecclesiam, ut corpori adsimulari queat; superest
in praesens ut enucleate accurateque explanemus quibus
de causis eadem non qualecumque corpus, sed Iesu Christi Corpus
praedicanda sit. Quod quidem ex eo eruitur quod Dominus
Noster mystici huius Corporis est Conditor, Caput, Sustentatur,
Servator.
Exposituris breviter, qua ratione Christus sociale Corpus
suum condiderit, principio haec Nobis occurrit Decessoris
Nostri fel. rec. Leonis ¡XIII sententia: « Ecclesia, quae iam
concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in Cruce dormientis,
orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus
dedit die celeberrima Pentecostes ». Divinus enim Re- 23
demptor mystici Ecclesiae templi aedificationem tum inchoavit,
cum concionando sua tradidit praecepta; tum consummavit,
cum clarificatus e Cruce pependit; ac tum denique manifestavit
promulgavitque, cum adspectabili modo Paraclitum Spiritum
in discipulos misit.
Dum nimirum concionatoris munus obibat, Apostolos eligebat,
mittens eos sicut ipse erat missus a Patre, doctores 24
nempe, rectores, sanctitatisque effectores in credentium coetu;
eorum Principem suumque in terris Vicarium indicabat; 25
omnia, quae audierat a Patre, eis nota faciebat ; Baptismum 26
quoque designabat, quo credituri Ecclesiae Corpori insere- 27

2 1 AUGUST., EPIST., CLVII, 3, 22 : MIGNE, P. H., XXXIII, 686.
2 2 AUGUST., Serm., CXXXVII, 1: MIGNE, P. L., XXXVIII, 754.
23 Encycl. Divinum Illud: A. ¡3. 8., XXIX, p. 649.

24 IOANN., XVII, 18.
2 i Cf. MATTH., XVI, 18-19..
2» IOAKN., XV, 15 coll. XVII, 8 et 14.

37 Cf. IOANN., III, 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.