AAS 35 (1943), p. 218

sed ex eo etiam quod ita Ecclesiam sustinet, et ita in Ecclesia
quodammodo vivit, ut ipsa quasi altera Christi persona
exsistat. Quod quidem gentium Doctor ad Corinthios scribens
affirmat, cum, nihil aliud adiiciens, « Christum » Ecclesiam
vocat, ipsum profecto Magistrum imitatus, qui eidem Eccle- 94
siam insectanti adclamaverat ex alto: « Saule, Saule, cur me
persequens? » Quin immo si Nysseno credimus, saepius ab 95
Apostolo Ecclesia « Christus » nuncupatur; nec ignotum vo- 96
bis est, Venerabiles Fratres, illud Augustini effatum: « Christus
Christum praedicat ». 97
Nobilissima tamen eiusmodi appellatio non ita accipienda
est, ac si ineffabile illud vinculum, quo Dei Filius concretam
assumpsit humanam naturam, ad universam pertineat Ecclesiam;
sed in eo posita est, quod Servator Noster bona maxime
sibi propria ita cum Ecclesia sua communicat, ut haec secundum
totam vitae suae rationem, tam adspectabilem quam arcanam,
Christi imaginem quam perfectissime exprimat. Nam per
iuridicam, ut aiunt, missionem qua Divinus Redemptor Apostolos
in mundum misit, sicut ipse missus erat a Patre, ipse est, 98
qui per Ecclesiam baptizat, docet, regit, solvit, ligat, offert, sacrificai
Ea vero altiore donatione, interna ac sublimi prorsus,
quam supra attigimus, Capitis scilicet rationem describentes
influendi in membra sua, Christus Dominus Ecclesiam superna
sua vita vivere iubet, totum eius Corpus divina virtute sua
permeat, et singula membra secundum locum, ^uem in Corpore
occupant, eo fere modo alit ac sustentat, quo cohaerentes
sibi palmites vitis nutrit facitque frugiferos. 99
Quodsi divinum hoc, a Christo datum, vitae virtutisque
principium attente consideramus, prout ipsum fontem constituit

9 4 Cf. I Cor., XII, 12.
95 Cf. Act., IX, 4; XXII, 7; XXVI, 14.

9 6 Cf. GREG. NSSS., De vita Moysis: MIGNE, P. O., XLIV, 385.
9 7 Cf. Serm., CCCLIV, 1 : MIGNE, P. L., XXXIX, 1563.

98 Cf. IOANN., XVII, 18 et XX, 21.
99 Cf. LEO XIII, Sapientiae Christianae: A. S. S., XXII, 392; Satis cognitum: Ibidem,
XXVIII, 710.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.