AAS 35 (1943), p. 219

cuiusvis doni gratiaeque creatae, facile intellegimus illud nihil
aliud esse nisi Paraclitum Spiritum, qui a Patre Filioque procedit,
quique peculiari modo « Spiritus Christi » seu « Spiritus
Filii » dicitur. Hoc enim gratiae veritatisque Flamine Filius 100
Dei in ipso intaminato Virginis sinu animam suam ornavit;
hic Spiritus in deliciis habet in almo Redemptoris animo tamquam
in templo suo dilectissimo habitare; hunc Spiritum proprio
effuso cruore Christus nobis in Cruce promeruit; hunc denique
super Apostolos efflans, Ecclesiae ad peccata remittenda
largitus est; ac dum Christus solummodo hunc Spiritum non 101
ad mensuram accepit, membris tamen mystici Corporis non 102
nisi secundum mensuram donationis Christi ex ipsius Christi
plenitudine impertitur. Ac postquam Christus in Cruce cla- 103
rificatus est, eius Spiritus cum Ecclesia uberrima effusione communicatur,
ut ipsa eiusque singula membra magis in dies magisque
Servatori nostro adsimulentur. Spiritus Christi est, qui
nos adoptivos Dei filios effecit,1 0 4 ut aliquando « omnes revelata
facie gloriam Domini spéculantes, in eandem imaginem
transformemur a claritate in claritatem ». 105
Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili
principio id quoque attribuendum est, ut omnes Corporis partes
tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus
in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris ;
quibus pro diversis eorum muneribus atque officiis, pro maiore
vel minore, quo fruuntur spiritualis sanitatis gradu, diversis
rationibus praesens est atque adsistit. Ille est, qui caelesti vitae
halitu in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis
vitalis ac reapse salutaris principium. Ille est, qui licet per
se ipse in omnibus membris habeatur, in iisdemque divinitus
agat, in inferioribus tamen etiam per superiorum ministerium

100 Rom., VIII, 9; II Cor., III, 17; Gal., IV, 6.
lul Cf. Io AN N., XX, 22.

1 0 2 Cf. IOANN., III, 34.
l ü 3 Cf. Eph., I, 8; IV, 7.
104 Cf. Rom., VIII, 14-17; Gal., IV, 6-7.
1 M Cf. II Cor., III, 18.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.