AAS 35 (1943), p. 226

iunctione, quae si— ut iure meritoque Augustinus ait1 3 2 —
res grandis est, arcana atque divina, hac eadem tamen de causa
saepenumero contingit, ut a nonnullis perperam intellegatur
atque explicetur. Imprimis patet eam arctissimam esse: nam in
Sacris Litteris non modo casti connubii vinculo adsimulatur, et
cum vitali palmitum vitisque unitate, nostrique corporis compagine
comparatur; sed etiam tam intima exhibetur, ut —133
secundum illud Apostoli: « Ipse (Christus) est Caput Corporis
Ecclesiae » — perantiqua perpetuoque a Patribus tradita do-1 3 4
cumenta doceant, divinum Redemptorem cum suo sociali Corpore
unam dumtaxat constituere mysticam personam, seu ut
Augustinus ait: Christum totum. Quin immo ipse Servator1 3 5
noster in sacerdotali sua oratione eiusmodi coagmentatioiiem
cum miranda illa unitate, qua Filius est in Patre et Pater in
Filio, conferre non dubitavit. 136
Nostra autem, quae in Christo est et cum Christo compages,
primo loco ex eo constat, quod cum christiana respublica ex
Conditoris sui voluntate sociale exsistat perfectumque Corpus,
idcirco in ea copulatio insit oportet membrorum omnium ob
eorum in eundem finem conspirationem. Quo autem nobilior est
finis, ad quem haec conspiratio contendit, quo divinior est fons
ex quo eadem procedit, eo excelsior procul dubio evadit unitas.
Iam vero altissimus finis est: continuata nempe ipsius Corporis
membrorum sanctificatio in gloriam Dei et Agni, qui occisus
est. Fons autem divinissimus: non modo scilicet Aeterni Pa-1 3 7
tris placitum, studiosaque Servatoris nostri voluntas, sed internus
etiam Sancti Spiritus in mentes animosque nostros afflatus
atque appulsus. Si enim ne minimus quidem actus, qui ad salutem
conducat, elici potest, nisi in Spiritu Sancto, quomodo
possunt innumerae cuiusvis gentis, cuiusvis stirpis multitudines

1 M Cf. AUGUST., Contra Faust., 21, 8: MIGNE, P. L., XLII, 392.

1 3 3 Cf. Eph., V, 22-23; IOANN., XV, 1-5; Eph., IV, 16.
134 Col., I, 18.
1 3 3 Cf. Enarr. in Ps., XVII, 51 et XC, II, 1: MIGNE, P. L., XXXVI, 154 et XXXV11,

1159.
1 3 6 IOANN., XVII, 2.1-23.
137 Apoc, V, 12-13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.