AAS 35 (1943), p. 227

in supremam unius trinique Numinis gloriam communi consilio
conspirare, nisi ex illius virtute, qui a Patre Filioque uno
aeternoque efflatur amore?
Quoniam vero, ut supra diximus, sociale eiusmodi Christi
Corpus ex Conditoris sui voluntate adspectabile esse debet, conspiratio
illa membrorum omnium extrinsecus etiam sese manifestet
opus est, cum per eiusdem fidei professionem, tum per
eorundem communionem sacrorum, per eiusdemque participationem
sacrificii, tum denique per actuosam earundem legum
observantiam. Idque praeterea omnino necessarium est, ut in
oculis omnium conspicuum adsit supremum Caput, a quo mutua
invicem adiutrix omnium opera ad propositum assequendum
finem efficienter dirigatur: Iesu Christi dicimus in terris
Vicarium. Quemadmodum enim divinus Redemptor Paraclitum
misit veritatis Spiritum, qui suas partes agens, arcanam 138
sumeret Ecclesiae gubernationem, ita Petro eiusque Successoribus
mandavit, ut suam in terris gerentes personam perspicibilem
quoque christianae reipublicae moderationem agerent.
Iuridicis autem "hisce vinculis, quae iam ratione sui sufficiunt,
ut cuiusvis alius, etsi supremae, humanae societatis nexus
longe exsuperentur, alia necesse est accedat unitatis ratio ob
tres illas virtutes, quibus nos inter et cum Deo arctissime copulamur:
christianam inquimus fidem, spem caritatemque.
Siquidem « unus Dominus, ut admonet Apostolus, una
fides »1 3 9 ea nimirum fides, qua uni Deo adhaeremus et ei,
quem misit, Iesu Christo. 1 4 0 Quam intime vero hac fide
obstringamur Deo, verba discipuli docent, quem Iesus peculiari
modo diligebat: « Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est
Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo ». Nec minus 141
inter nos et cum divino Capite nostro christiana hac fide copulantur.
Nam quotquot credentes sumus, « habentes... eumdem
spiritum fidei »,1 4 2 eadem Christi luce collustramtir,. eodem

1 3 8 Cf. IOANN., XIV, 16 et 26.
139 Eph., IV, 5.

1 4 0 Cf. IOANN., XVII, 3
141 I Ioann., IV, 15.
142 II Cor., IV, 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.