AAS 35 (1943), p. 229
omni alia virtute arctius nos coniungit cum Christo, cuius caelesti
ardore infiammati, tot Ecclesiae filii gavisi sunt pro eo
contumeliam pati, et ad supremum usque vitae halitum sanguinisque
effusionem, quaelibet, etsi maxime ardua, obire atque
evincere. Quapropter divinus Servator noster hisce verbis vehementer
nos adhortatur: « Manete in dilectione mea ». Et quandoquidem
caritas ieiuna res est ac prorsus vacua, si bonis operibus
non panditur et quodammodo efficitur, idcirco haec continuo
subiungit: « Si praecepta mea servaveritis, manebitis in
dilectione mea; sicut et ego Patris mei praecepta servavi et
maneo in eius dilectione ».152
Huic tamen erga Deum, erga Christum amori caritas in
proximos respondeat oportet. Siquidem quomodo asseverare
possumus divinum nos Redemptorem diligere, si eos oderimus,
quos ipse ut mystici sui Corporis membra faceret, pretioso suo
sanguine redemit?Quamobrem ita ille nos admonet, quem prae
ceteris Christus dilexit Apostolus: « Si quis dixerit quoniam
diligo Deum, et fratrem suum oderit; mendax est. Qui enim
non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt,
quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo,
ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum ». 153 Immo id
etiam est affirmandum, eo magis nos fore cum Deo, cum Christo
coniunctos, quo magis futuri simus alter alterius membra, 154
pro invicem sollicita ;1 5 5 sicut ex altera parte, eo magis nos
fore inter nos cohaerentes caritateque copulatos, quo flagrantiore
amore ad Deum divinumque Caput nostrum adstricti fuerimus.
Nos autem Unigenitus Dei Filius, iam ante mundi exordium,
aeterna infinitaque cognitione sua perpetuoque amore amplexus
est. Quem quidem amorem, ut adspectabili ac miranda prorsus
ratione patefaceret, nostram sibi in hypostaticam unitatem
adiunxit naturam; qua fit— quod candida quadam simplici-
1 M IOANN., XV, 9-10.
1 8 3 I Ioann., IV, 20-21.
154 Born., XII, 5.
155 / Oor., XIL 25.