AAS 35 (1943), p. 230

tate Maximus Taurinensis animadvertit — ut « in Christo caro
nostra nos diligat ».1 5 6
Eiusmodi vero amantissima cognitio, qua divinus Redemptor
a primo Incarnationis suae momento nos prosecutus est,
studiosam quamlibet humanae mentis vim exsuperat; quandoquidem
per beatam illam visionem, qua vixdum in Deiparae
sinu exceptus, fruebatur, omnia mystici Corporis membra continenter
perpetuoque sibi praesentia habet, suoque complectitur
salutifero amore. O mira erga nos divinae pietatis dignatio; o
inaestimabilis ordo immensae caritatis! In praesepibus, in
Cruce, in sempiterna Patris gloria omnia Ecclesiae membra
Christus sibi conspecta sibique coniuncta habet longe clarius,
longeque amantius, quam mater filium suum in gremio positum,
quam quilibet semetipsum cognoscit ac diligit.
Ex hucusque allatis facile cernitur, Venerabiles Fratres,
cur Paulus Apostolus tam frequenter scribat Christum esse in
nobis, nosque esse in Christo. Quod quidem subtiliore quoque
ratione comprobatur. Est nempe Christus in nobis, ut supra
enucleate satis exposuimus, per Spiritum suum, quem nobiscum
communicat, et per quem ita in nobis operatur, ut quaecumque
divina a Spiritu Sancto in animis peraguntur, etiam a Christo
ibi peracta dicantur oporteat. « Si quis Spiritum Christi non1 5 7
habet, inquit Apostolus, hic non est eius: si autem Christus
in vobis est..., spiritus vivit propter iustificationem». 158
Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur,
ut, cum omnia dona, virtutes et charismata, quae in Capite
excellentes uberrime efficienterque insunt, in omnia Ecclesiae
membra deriven tur, et in iis secundum locum quem in mystici
Iesu Christi Corpore occupant, in dies perficiantur, Ecclesia
veluti plenitudo constituatur et complementum Redemptoris;
Christus vero quoad omnia in Ecclesia quodammodo adimpleatur.
1 5 9 Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem, cur,

1SÍ Serm. XXIX : MIGNE, P. L., LVII, 594.
1 8 7 Cf. S. THOM., Comm. in Ep. ad Eph., cap. II, lect 5.

1 5 8 Rom., VIII, 9-10.
" 9 Cf. S. THOM., Comm. in Ep. ad Eph., cap. I, lect. 8.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.