AAS 35 (1943), p. 283
¡a ! ——
Eucharistia areendam, sacra haec Congregatio Ordinariorum (can. 198
§ 1) mentem convertere studet ad perquirenda media accommodatiora :
quamvis non ignoret nonnullos Excmos Praesules laudabiliter ad rem
idoneas normas suis parochis ecclesiarumque rectoribus iam suppeditasse.
Quaedam idcirco hisce litteris visum est concinnare, quae Ordinariis
atque presbyteris Sanctissimae Eucharistiae custodibus inserviant
ad tam grave, quo adstringuntur, munus explendum.
1. Apprime sacerdotes missalis rubricam, De def. in cel. Bliss. oec.,
X, n. 2, prae oculis habeant, si incursionis nuncio percelluntur dum
sacra peragunt Mysteria, quae inter alia praescribit : « Si sacerdote celebrante...
timeatur incursus hostium vel alluvionis vel ruina loci ubi
celebratur, ante consecrationem dimittatur Missa, post consecrationem
vero sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omissis omnibus
aliis ».
2. Prudenti Ordinarii iudicio, spectato hostilium offensionum incumbiente
periculo, potestas committitur suspendendi ad tempus, donec
scilicet periculum ipsum perseveret, facultates asservandi Sanctissimam
Eucharistiam in ecclesiis, quae tamen paroeciales aut praecellentes in
loco non sint; et in oratoriis semipublicis, idest cappellis communitatum,
seminariorum, nosocomiorum etc., ubi sacerdos aut diaconus praesto
non sit, qui sacras Species in tuto collocare possit tempore incursionum;
necnon praesertim in oratoriis domesticis.
3. In communitatibus tamen per sacerdotes aut moniales moderatis,
quae de more semipublicum habent oratorium, si contingat quod
specialis locus sit deputatus ut refugium, quod vocant, contra bellicas
insidias communitati exclusive reservatas, qui locus sit aptus et decens,
ibi pro oratorio asservari poterit etiam habitualiter Sanctissima
Eucharistia, aptato altari convenienter ornato cum ciborio conopeo contecta,
cum lampade electrica diu noctuque collucescente, ibique communitatis
membris licebit sueta pietatis exercitia explere. Quoties
autem Missa in oratorio utetur ad commodum praebendum sacrae Communionis
suscipiendae, consecrentur dumtaxat particulae necessariae.
4. Ita pariter, in urbibus praefatis incursibus magis expositis, si
ecclesia cryptam aut sacellum subterraneum habeat, aut facile ibi aptari
possit, quod contra hostiles iniurias securitatem praeseferat, ibi
Sanctissima Eucharistia potest continenter asservari in altari cum tabernaculo
recondito in loco tutiore, servatis quae n. 3 diximus; et si ibi
facilis pateat accessus ac suppetat loci capacitas, integrum sit fidelibus
sacris functionibus interesse.