AAS 35 (1943), p. 284

5. Canone 1269 § 3 casui prospicitur in quo « gravi aliqua suadente
causai ab Ordinario loci probata, non est vetitum Sanctissimam Eucharistiam
nocturno tempore extra altare... in loco tutiore et decenti... asservari...
». Hoc iuris praescriptum iam expendimus in Instructione De
Sanctissima Eucharistia sedulo custodienda » diei 26 maii 1938 ad 5: 1

ubi tali asservationis modo magis consuli dicebatur securitati Sanctissimae
Eucharistiae praesertim adversus fures : at hoc valere etiam in
bellicis offensionibus evidens est, et quidem etiam diurno tempore, si
necesse sit.

Hic locus tutior potest esse etiam specialis aliquis recessus, subter
ecclesiam aut sacrarium vel in paroeciali domo, potissimum si sacrae
Species includantur in quadam arca ferrea, artificum iudicio construenda
ut ab igne, umore aliaque offensione protegatur, imis ecclesiae
muris aut intimò marmoreo columnae stylobati inserenda, servatis,
quantum fieri poterit, legibus liturgicis atque citata Instructione.

6. Aliquando praestabit, uti iam innuimus n. 3, tot dumtaxat singulis
diebus consecrari hostias quot sufficiant fidelibus sacra Dape
sese refecturis, consumptis iis quae forte inde superfuerint, praeter eas
quae viatico aut communioni infirmis ministrandis reserventur, et hae
suadetur ut collocentur non in ordinaria pyxide, sed in theca quadam
ex solido metallo confecta, omnino obstructa, decenti iuxta morem,
facilius recondenda et transferenda.
Sacerdos vero, qui prope ecclesiam incolit, incursioni» tempore praefatam
thecam cum sacris Particulis ita reservatis arripiat et in locum
tutum deferat.
7. Valde autem expediet ut parochus edoceat aliquos fideles, prudentia
ac pietate praestantes — in primis sodales confraternitatis Sanctissimi
Sacramenti, cuius praecipue est curam Sanctissimae Eucharistiae
exhibere et cultum promovere •—in extrema necessitate, nempe si
parochus aut sacerdos in loco desit et periculum profanationis Sanctissimae
Eucharistiae immineat, Sacras Species in loco tuto ponere aut
forte deperditae quam diligentissime requirere et colligere.

8. Hae, quas recensuimus, quaedam dumtaxat sunt normae ad enunciatum
finem attingendum; his vero quominus aliae addantur, quae
inspectis locorum peculiaribus adiunctis magis idoneae reperiantur,
nihil vetat; imo enixe Ordinarios adhortamur ut, si efficaciora competant
media, iisdem utantur.
Gratum equidem foret huic sacrae Congregationi suo tempore ea

1 Acta A. Sedis, vol. XXX, pag. 98 seqq.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.