AAS 35 (1943), p. 285

omnia agnoscere quae Ordinarii moliti fuerint ad tuendam Sanctissimam
Eucharistiam adversus bellicos incursus.
Ssmus Dominus Noster Pius Divina Providentia Papa XII, in Audientia
Excmo Secretario huius S. Congregationis die 14 septembris 1943
concessa, praefatam epistulam, ab EE. PP. in Plenariis Conventibus
maturo ac diligenti examini iam subiectam, approbare dignatus est ac
publici iuris fieri iussit in Commentario Officiali Acta Apostolicae Sedis
et exsecutioni illico demandari; cum derogationibus necessariis et opportunis.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum,
die 15 mensis Septembris anni 1943.

D. Card. JORIO, Praefectus.
L. S... .
F. Bracci, Secretarius.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i

BRIXIEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VENERABILIS SERVI DEI INNOCENTII A BER-

TIO, SACERDOTIS PROFESSI ORDINIS MINORUM CAPUCCINARUM.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum
cum in proximum, nec non cardinalibus Prudentia, Iustitia] Temperantia,
Fortitudine earumque adnexis in gradu heroico in casu et
ad effectum de quo agitur.

« Omnes homines peregrini sunt in mundo, scite scribit S. Laurentius
a Brundusio, sed hi cum Christo peregrinantur a Iericho in Ierusalem,
illi autem cum Adamo ab Ierusalem in Iericho : ascendunt cum
Christo, diligentes caelestia et divina, illi descendunt cum Adamo, diligentes
mundana et terrena ... via ducens ad civitatem Ierusalem caritas
est, via dueens in Babylonem cupiditas; illa via spiritus est, haec via
carnis» (Serm. in Dom. Quinq. Op. vol. VII, p. 146, Ed. Pat. 1942).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.