AAS 35 (1943), p. 297

ACTA APOSTOLICAE

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCO-

POS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APO-

STOLICA SEDE HABENTES, ITEMQUE AD UNIVERSUM CLERUM ET CHRISTI-

FIDELES CATHOLICI ORBIS: DE SACRORUM BIBLIORUM STUDIIS OPPORTUNE

PROVEHENDIS.

PIUS PP. XII

VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Divino afflante Spiritu, illos Sacri Scriptores exararunt libros,
quos Deus, pro sua erga hominum genus paterna caritate,
dilargiri voluit « ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,
ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne
opus bonum instructus ». Nihil igitur mirum, si Sancta Ecclesia1
hunc e caelo datum thesaurum, quem doctrinae de fide et moribus
pretiosissimum habet fontem divinamque normam, ut ex
Apostolorum manibus illibatum accepit, ita omni cum cura custodivit,
aquavis falsa et perversa interpretatione defendit, et ad
munus supernam impertiendi animis salutem sollicite adhibuit,
quemadmodum paene innumera cuiusvis aetatis documenta
luculenter testantur. Recentioribus autem temporibus, Sacras

1 II Tim. III, 16 sq.

ACTA, YOI. X, a. 10. — 20-10-943

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.