AAS 35 (1943), p. 298

Litteras, cum divina earum origo et recta earumdem explanatio
peculiari ratione in discrimen vocarentur, maiore etiam alacritate
et studio tutandas ac protegendas suscepit Ecclesia. Itaque
iam sacrosancta Tridentina Synodus«libros integros cum omnibus
suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt
et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis
» esse agnoscendos sollemni edixit decreto, Ac nostra2
aetate Concilium Vaticanum, ut falsas de inspiratione doctrinas
reprobaret, hos eosdem libros, « pro sacris et canonicis »
ab Ecclesia habendos esse declaravit « non ideo quod sola humana
industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati,
nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant,
sed propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti
Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi
sunt ». Deinceps vero, cum contra sollemnem hanc catholicae3
doctrinae definitionem, qua libris « integris cum omnibus suis
partibus » divina eiusmodi vindicatur auctoritas, quae cuiusvis
erroris immunitate fruatur, catholici quidam scriptores ausi
essent Scripturae Sacrae veritatem ad res tantum fidei morumque
coarctare, cetera autem, sive physici sive historici generis,
ceu (( obiter dicta » et cum fide — prout ipsi contenderunt
— minime conexa reputare, Decessor Noster imm. mem.
Leo XIII Encyclicis Litteris Providentissimus Deus, die xvin
mensis Novembris anno MDCCCLXXXXIII datis, et illos errores
iure meritoque confodit, et Divinorum Librorum studia praeceptis
normisque munivit sapientissimis.
Quandoquidem vero quinquagesimum exeuntem annum recolere
addecet, cum Encyclicae hae Litterae, quae princeps studiorum
biblicorum habentur lex, editae sunt, Nos quidem, pro
ea, quam inde a Summi Pontificatus exordiis de sacris disciplinis
curam professi sumus, illud opportunissime factum iri4

2 Sessio IV, decr. 1 ; Ench. Bibl. n. 45.
s Sessio III, Cap. 2 ; Ench. Bibl. n. 62.
4 Sermo ad alumnos Seminariorum... in Urbe (die 24 Iunii 1939); Acta Ap. Seáis
XXXI (1939), p. 245-251.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.